Ii Samuelis 5:6
Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusæum habitatorem terræ: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. + 5.6 Cæcos et claudos. Qui sufficiunt contra te. Hoc dicebant fidentes muris. Aut ita: non ingredieris nisi nos auferas, quos inermes sicut cæcos et claudos arbitraris et triumphare putas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, + 14.18 At vero Melchisedech, etc. HIER. Nunc aiunt Hebræi esse Sem filium Nœ, et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse: et omnes primogenitos a Nœ usque ad Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem; Apostolus memorans Melchisedech, sine patre et matre, refert ad Christum, et per eum ad Ecclesiam gentium, quia gloria capitis ad membra refertur. Quoniam benedixit Abræ circumciso, et in eo Levi, et sic Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesiæ habentis præputium benedixisse circumciso sacerdotio Synagogæ. Quia autem ait: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, ministerium nostrum veri ordinis signatur, non per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini et sanguine consecrari. STRAB. Melchisedech, qui interpretatur rex justitiæ, et dicitur rex pacis, Christum significat, per quem reconciliati sumus, et qui in fine sæculi juste judicaturus est.
Joshua 15:63Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem. + 15.63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. ADAM., hom. 11 in Jos. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusæum cum Judæis in Jerusalem usque in præsentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in præsentem diem. Jebusæum, id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant. ORIG. ubi supra. Jerusalem Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt. In præsentem diem, id est sæculi æternitatem, more Scripturæ. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusæus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc sæculum, cum nec filii Juda habitent ibi in sæculum?
Judges 1:8Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.
Judges 19:10Noluit gener acquiescere sermonibus ejus: sed statim perrexit, et venit contra Jebus, quæ altero nomine vocatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam.
Jeremiah 37:10Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,