I Regum 11:27
Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui. + 11.27 Voraginem. Murus civitatis cecidit, eo quod ex uno latere præcipitio immineret. Quam voraginem cum rex vellet coæquare muris, constituit ducibus, ut hoc implerent opus; sed Jeroboam, qui erat princeps tribus Joseph, noluit obedire regi, qui constituerat eum prius super ædificia propugnaculorum, quæ faciebat in Jerosolymis, ubi laboravit ita, ut rex ei principatum militiæ super tribum Joseph conferret. Sed rebellis factus egreditur de Jerusalem: cui occurrit propheta deflectens eum in agrum, ut nullus audiret quid ei diceret. Elatusque verbis prophetæ suadebat populo, ut se regem faceret: Quod audiens Salomon quærebat eum interficere. Erat autem. Hoc mandatum restitutionis murorum recusavit. Sed unde tanta audacia? quia rex constituerat eum præfectum. Tolle tibi. RAB. Decem tribus a domo David separatæ sunt, etc., usque ad quia unus Deus, una fides, unum baptisma.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 20:21Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab: Ecce caput ejus mittetur ad te per murum.
1 Kings 9:24Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon: tunc ædificavit Mello.
Psalms 60:2[Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meæ. 1
Isaiah 22:9Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt; et congregastis aquas piscinæ inferioris, + 22.9 Et congregastis. Terra promissionis, quamvis uberrima, etc., usque ad inferior quæ ab hostibus capi poterat, superior quæ non poterat.
Ezekiel 13:5Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini.