Ii Samuelis 7:16
Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. + 7.16 Et fidelis. RAB., ex Aug. de Civit., lib. 17, cap. 8. Hoc vere de Christo dicitur, etc., usque ad locus ergo tam pacatæ et securæ habitationis æternus est, ubi erit verus Isræl, id est, videns Deum. Et sedit coram. Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate confiteri. Lex Adam. RAB. Scilicet hominis, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat, et tu facias ei secundum misericordiam tuam, sicut mihi fecisti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.
17Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
2 Samuel 22:51magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.]
2 Kings 8:19Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.
1 Chronicles 17:13Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
Job 36:7Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Psalms 72:5In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. 1