Ii Samuelis 7:9
et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 6:27Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
1 Samuel 18:14In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
1 Samuel 31:6Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter.
2 Samuel 8:6Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
2 Samuel 22:1Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. + 22.1 Locutus est, etc. RAB. Solus decimus septimus psalmus in libris Regum reperitur, etc., usque ad et cum magna exsultatione divinitatis concessa munera laudantur.
2 Samuel 22:34Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me;