The Bible Software
bible.softwareIi SamuelisIi Samuelis 7 › Ii Samuelis 7:10

Ii Samuelis 7:10

Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, + 7.10 Et ponam locum. Tempus Salomonis describit, quo filii Isræl pacem undique habuerunt, nec afflicti sunt sicut tempore Judicum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover I will appoint a place for my people Israel, and will plant them, that they may dwell in a place of their own, and move no more; neither shall the children of wickedness afflict them any more, as beforetime,

In Context

9et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.

11ex die qua constitui judices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.

Read all of Ii Samuelis 7

Cross References

Exodus 1:13oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,

Exodus 15:17Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. + 15.17 Introduces eos et plantabis, etc. ORIG. Non vult nos Dominus in Ægypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte hæreditatis suæ. De hac plantatione Propheta dicit psal. LXXIX: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Advertis quomodo plantat Deus et ubi? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Ægypto, id est sæculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare et in excelsis, non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili dejectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri: et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis: quibus si nos adjungamur, vitis quam transtulit Deus de Ægypto, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. Nam omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur Matth. 3.. Firmissimo habitaculo tuo, etc. ORIG. In præparata habitatione quam præparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum; jam te ad præparatam inducet habitationem. Unde Joan. 4: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Sanctuarium tuum, etc. ORIG. Sanctimonium tuum, Domine, etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hebr. IX hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei: propter te ergo Deus et plantat et ædificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus I Cor. 3: Dei agricultura, Dei ædificatio estis. Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei præparatum. Prov. 9: Sapientia ædificavit sibi domum, id est, carnem Christi, non manu hominis, id est, non opere humano: templum carnis ædificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus Dan. 2.: hoc est sanctimonium carnis assumptæ, et sine manibus et sine opere hominum de monte humanæ naturæ et substantia carnis excisum.

Judges 6:2et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.

2 Kings 21:8Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.

Psalms 44:4Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. + 44.4 Accingere. Ibid. Hic laudat eum a potestate; et tu talis accingere. 1

Psalms 80:9Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me, + 80.9 Audi populus meus. CASS. Diapsalma. Hactenus de oleo torcularium, jam de amurca, quod dicitur ad cavendum, hic arguuntur reprobi. Contestabor te. Ipse Dominus judicii testem se facit veritatis, tam hic quam in futuro, ut nullus dubitet. Deinde quid velit eum intelligere, subdit: Isræl si me audieris, vocando eum Isræl, familiarem sibi significat, et ad jussa invitat. In te, in corde tuo. ubi veritas, non falsitas debet esse. Recens ne verbum Patris putetur sub tempore. Deum alienum, qui nomine, non essentia. Alienum: Pene par est scelus recentem Deum putare, et idolis servire. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 7:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 7:9Ii Samuelis 7Ii Samuelis 7:11 →