The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses Ii › Thessalonicenses Ii 2 › Thessalonicenses Ii 2:10

Thessalonicenses Ii 2:10

et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And with all deceivableness of unrighteousness in them that perish; because they received not the love of the truth, that they might be saved.

In Context

9cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, + 2.9 Mendacibus et in omni seductione. Signa illa vocantur mendacia, vel quia non vera ut videntur, sed phantastica erunt. Vel si vera, Dei permissione ad mendacium trahent. Ideo mittet illis Deus. AUG., lib. 20, de Civit. Dei, c. 19. Deus diabolum ista facere permittet, etc., usque ad alias injustissime judicatum.

11Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,

Read all of Thessalonicenses Ii 2

Cross References

Proverbs 1:7Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.] + 1.7 Timor Domini. ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet.

Proverbs 4:5Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. + 4.5 Posside. In omnibus quæ possides, etc., usque ad juventam, venditis omnibus, comparavit.

Matthew 13:11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. + 13.11 Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.

John 3:19Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. + 3.19 Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.

John 8:45Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.

Romans 6:17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. + 6.17 Gratias autem Deo, etc. Et eorum mutationem ostendit, et quam sit ei hoc gratum aperuit, Deo hymnum offerens. Eratis enim, inquit, servi peccati: vestra autem sponte liberaque animi voluntate illius dominium excussistis, et spiritualem doctrinam amplexati estis. Formam doctrinæ. Nostra doctrina est forma, quæ imaginem Dei deformatam restituit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses Ii 2:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses Ii 2:9Thessalonicenses Ii 2Thessalonicenses Ii 2:11 →