Proverbs 1:7
Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.] + 1.7 Timor Domini. ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The fear of the LORD is the beginning of knowledge: but fools despise wisdom and instruction.
In Context
6Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
Cross References
Psalms 111:10Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.] + 111.10 Peccator videbit. ID. Tertio contraria impiis provenire asserit. Bonis beatorum hortatur, malis inimicorum terret, et est iste psalmus institutorius fidelium. Irascetur, dentibus suis fremet et tabescet, desiderium peccatorum peribit, dicens: Quid nobis profuit superbia et divitiarum jactantia? Sap. 5.
Proverbs 1:29eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, + 1.29 Exosam habuerunt. Justus econtra Iniquos, inquit, odio habui, et legem tuam dilexi.
Proverbs 9:10Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
Proverbs 15:33Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.]
Ecclesiastes 12:13Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, + 12.13 Finem loquendi. Quia diversorum diversas sententias, tanquam concionator, induxerat: hoc fine omnes conciliat, scilicet Deum time. Hoc solum aiunt Hebræi in auctoritate habitum, quia hic intentionem suam ostendit, cum videatur in multis ad voluptates hortari.
Romans 1:28Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, + 1.28 Et sicut, etc. Item quia nondum resipiscunt, in alia cadunt pro eadem culpa. Per sicut, pœnam peccato assimilat, quod sicut peccaverunt in sensu Dei, sic puniti sunt in proprio sensu. Non probaverunt. Quia non noverunt Deum habere in notitia quod ratio probabat: vel quia putaverunt Deum nescire et negligere mala. Tradidit, etc.