The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses Ii › Thessalonicenses Ii 2 › Thessalonicenses Ii 2:17

Thessalonicenses Ii 2:17

exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Comfort your hearts, and stablish you in every good word and work.

In Context

16Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, + 2.16 Et dedit consolationem. Promittendo cœlorum regnum. In gratia. Id est per gratiam quam dedit, speramus æterna. Vel hæc omnia dedit non merito nostro, sed in gratia sua.

Read all of Thessalonicenses Ii 2

Cross References

Isaiah 51:12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? + 51.12 Quis tu ut timeas ab homine, etc., usque ad ut erubescant et pœnitentiam agant.

Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

Isaiah 66:13Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. + 66.13 Quomodo. Omnipotens Deus tanquam misericors et miserator, modo aquilæ modo gallinæ, modo mari blandienti se comparat, ut vos saltem blanditiis alliciat. Sicut etiam aquila in rupibus inaccessis nidum parat, ne accessus alicui pateat, et in medio amethistum lapidem qui omnia venena fugat, secundum physicos propter serpentes arcendos, quædam alia secreta naturæ collocat: sic ipse in cordibus nostris lapidem, id est fidem suam ponit, scilicet, seipsum, qui est lapis abscisus sine manibus de monte, quo omnia venena diaboli fugantur. Aquila enim plus omnibus bestiis, et jumentis, pecudibus avibusque fœtus diligit, ut aiunt qui de animantium scripsere naturis

Romans 15:13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. + 15.13 Et pace. Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Ut abundetis. Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum.

1 Corinthians 1:8qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.

2 Corinthians 1:21Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: + 1.21 Vobiscum in Christo. Tunc si vos estis firmi in Christo, magis constat de nobis, per quos vos confirmati estis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses Ii 2:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses Ii 2:16Thessalonicenses Ii 2