Isaiah 66:13
Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. + 66.13 Quomodo. Omnipotens Deus tanquam misericors et miserator, modo aquilæ modo gallinæ, modo mari blandienti se comparat, ut vos saltem blanditiis alliciat. Sicut etiam aquila in rupibus inaccessis nidum parat, ne accessus alicui pateat, et in medio amethistum lapidem qui omnia venena fugat, secundum physicos propter serpentes arcendos, quædam alia secreta naturæ collocat: sic ipse in cordibus nostris lapidem, id est fidem suam ponit, scilicet, seipsum, qui est lapis abscisus sine manibus de monte, quo omnia venena diaboli fugantur. Aquila enim plus omnibus bestiis, et jumentis, pecudibus avibusque fœtus diligit, ut aiunt qui de animantium scripsere naturis
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As one whom his mother comforteth, so will I comfort you; and ye shall be comforted in Jerusalem.
In Context
Cross References
Isaiah 40:1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.
Isaiah 51:12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? + 51.12 Quis tu ut timeas ab homine, etc., usque ad ut erubescant et pœnitentiam agant.
Isaiah 66:10Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam: + 66.10 Lætamini, etc. HIER. O angeli, o apostoli, tristes de perditione Judæorum infidelium, lætamini consolati de fide et salute gentium de quibus ædificatur Ecclesia.
1 Thessalonians 2:7Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. + 2.7 Possemus vobis, etc. Intantum gravat pseudoapostolorum causam ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos quibus nec facultas erat, nec pudor poscendi. Apostolicæ autem potestatis debitum vocat onus, propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebant. Filios suos. Alienos filios quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore: proprios vero, ex dilectione.