Thessalonicenses Ii 3:12
Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses Ii 3
Cross References
Proverbs 17:1[Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio. + 17.1 Melior est buccella. Melius est parva bona eum charitate facere, sine scientia prædicandi hoc est enim siccam buccellam esse quam magis effulgere virtutibus, cum admistione discordiæ.
Luke 11:3Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
1 Thessalonians 4:1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. + 4.1 De cætero. Hactenus patientiam perfectis in sua vel in illorum tribulatione suasit, nunc minoribus de munditia suadet, exhortans eos ad continentiam. Quemadmodum. Audiendo et intelligendo a nobis, id est a me et Silvano. Quomodo vos oporteat ambulare, etc., sic et ambuletis, recte conversando. Et placere Deo. Ille placet Deo, qui fidem rectam quam habet, exsecutione virtutum et perfectæ operationis decorat. Sic et ambuletis. Est ordo: rogamus ut ambuletis quemadmodum accepistis. Ut abundetis magis. Hoc non mutatur in ordinatione litteræ.
2 Thessalonians 3:8neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.