bible.software › Thessalonicenses Ii › Thessalonicenses Ii 3 › Thessalonicenses Ii 3:11
Thessalonicenses Ii 3:11
Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. + 3.11 Curiose agentes. Hoc factum abhorret disciplina Dominica, eorum enim deus venter est, qui fœda cura necessaria sibi provident.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For we hear that there are some which walk among you disorderly, working not at all, but are busybodies.
In Context
10Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. + 3.10 Quoniam si quis non vult operari. Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc Apostolum præcepisse, alioquin si de opere corporali hoc diceret, in quo vel agricolæ vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum, qui dicit in Evangelio: Nolite solliciti esse, quid manducetis Matth. 6., etc. Sed superflue conantur et sibi et cæteris caliginem obducere, ut quod utiliter charitas monet, non solum facere velint, sed nec intelligere, cum multis aliis locis epistolarum quid hic sentiat Apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari unde vivant ut non compellantur egestate necessaria petere. Nec est contra illud quod prædictum est: Nolite solliciti esse quid manducetis, etc. Non enim hoc ideo dictum est, ut non procurent quantum necessitati sat est, unde honeste potuerunt, sed non ut ista intueantur, nec propter ista faciant quidquid Evangelii præconio facere jubentur.
12Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
Read all of Thessalonicenses Ii 3
Cross References
2 Thessalonians 3:6Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. + 3.6 Denuntiamus. De curiosis incipit et otiosis, monens bonos ut eos corripiant.
1 Peter 4:15Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
This Verse In Other Editions
Study Thessalonicenses Ii 3:11