Thessalonicenses Ii 3:13
Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. + 3.13 Nolite deficere. Quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere. Et ideo monet, ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria præberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui, cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But ye, brethren, be not weary in well doing.
In Context
Read all of Thessalonicenses Ii 3
Cross References
Deuteronomy 20:8His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.
Isaiah 40:29Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
Malachi 1:13Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum: et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus.
Romans 2:7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
2 Corinthians 4:1Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
Galatians 6:9Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. + 6.9 Non deficiamus. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad præmium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Tempore enim. Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo præstat.