bible.software › Timotheum Ii › Timotheum Ii 1 › Timotheum Ii 1:11
Timotheum Ii 1:11
in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium. + 1.11 In quo positus sum. Hic suo exemplo hortatur. Prædicator, et apostolus, et magister, etc. Quænam vero ratio est, cum seipsum jugiter gentium magistrum vocet? persuadere quippe vult, gentes quoque in hæreditatem Dei vocatas esse, atque ideo a consortio fidei non repellendas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Whereunto I am appointed a preacher, and an apostle, and a teacher of the Gentiles.
In Context
10Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: + 1.10 Qui destruxit. Mors utpote victa, non est timenda pro fide Christi. Illuminavit autem. Quo hæc spectent, ibi aperit: Formam habens. Per Evangelium. Ostendit Deus vitam incorruptibilem, quæ prius ignota erat, ostendit, inquam, per prædicationem Evangelii cujus prædicator est Paulus.
12Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. + 1.12 Scio enim. Quasi dicat: Ideo non confundor, id est deficio, vel non frustra patior, quia promisit et verax est et potens: et ideo credidi illum ipsum, qui mihi reddet. Quia potens est. Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum cœperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum æterna vita pronuntiet.
Read all of Timotheum Ii 1
Cross References
Ephesians 3:7cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. + 3.7 Minister. Non enim est meum sed Dei, et ita nullæ mihi gratiæ reddendæ, sed Deo.
1 Timothy 2:7in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. + 2.7 Et veritate Futura veritas est res et merces fidei. Quæris, mercedem? fides præcedat. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? fides ergo est, quod non vides credere. Veritas, quæ credidisti videre.
This Verse In Other Editions
Study Timotheum Ii 1:11