Timotheum Ii 1:10
Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: + 1.10 Qui destruxit. Mors utpote victa, non est timenda pro fide Christi. Illuminavit autem. Quo hæc spectent, ibi aperit: Formam habens. Per Evangelium. Ostendit Deus vitam incorruptibilem, quæ prius ignota erat, ostendit, inquam, per prædicationem Evangelii cujus prædicator est Paulus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 25:7Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
Isaiah 45:15Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator.
Isaiah 60:2Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. + 60.2 Terram. ID. Judæos terrena amantes, quibus dicitur: Bona terræ comedetis, quod carnaliter accipiunt.
Luke 2:11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
Luke 11:36Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
John 1:9Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. + 1.9 Erat lux vera. Omnis homo dicitur illa natura in homine, quæ ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quæ sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in cœlis est, quasi in alio mundo sunt.