The Bible Software
bible.software › Timotheum Ii › Timotheum Ii 1 › Timotheum Ii 1:12

Timotheum Ii 1:12

Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. + 1.12 Scio enim. Quasi dicat: Ideo non confundor, id est deficio, vel non frustra patior, quia promisit et verax est et potens: et ideo credidi illum ipsum, qui mihi reddet. Quia potens est. Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum cœperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum æterna vita pronuntiet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the which cause I also suffer these things: nevertheless I am not ashamed: for I know whom I have believed, and am persuaded that he is able to keep that which I have committed unto him against that day.

In Context

11in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium. + 1.11 In quo positus sum. Hic suo exemplo hortatur. Prædicator, et apostolus, et magister, etc. Quænam vero ratio est, cum seipsum jugiter gentium magistrum vocet? persuadere quippe vult, gentes quoque in hæreditatem Dei vocatas esse, atque ideo a consortio fidei non repellendas.

13Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. + 1.13 Formam habens. Hic ostendit quo de se prædicta spectent. Quasi dicat: Ita laboro in isto officio mihi credito: similiter ergo et tu formam habens, etc. Ex quibus est Phigellus et Hermogenes. Simulate hi cum Apostolo fuerunt, ut calumniam invenirent: sed postquam viderunt se manifestatos, recesserunt ab eo.

Read all of Timotheum Ii 1

Cross References

Psalms 25:2Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. + 25.2 Proba me. CASS. Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quæ talem me fecit, attendo. CASS. Proba me. Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret. Ure renes. ID. Igne verbi tui, cor calore spiriritus. Cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus. 1

Psalms 56:9Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. + 56.9 Exsurge, gloria mea. Ibid. Et ideo, o caro, quæ es causa gloriæ meæ, Exsurge, potenter, quasi ad miraculum faciendum congratulatio, qui certus, unde idem affirmando, repetit. Exsurge dico, quia certus sum et de hora, quia exsurgam diluculo. Exsurge, psalterium et cithara. AUG. Una caro Christi surrexit, etc., usque ad surrexit ergo psalterium et cithara, et confitetur Domino. 1

Isaiah 50:7Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.

Nahum 1:7Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.

Matthew 12:21et in nomine ejus gentes sperabunt.]

Luke 10:12Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. + 10.12 Quia Sodomis in die illa. Sodomitæ, etsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Judæos prophetæ, quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit. Et ideo cui multum donatum est, multum ab eo quæritur, et potentes potenter tormenta patientur Sap. 6..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum Ii 1:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum Ii 1:11Timotheum Ii 1Timotheum Ii 1:13 →