2 Timothy 1:13
Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. + 1.13 Formam habens. Hic ostendit quo de se prædicta spectent. Quasi dicat: Ita laboro in isto officio mihi credito: similiter ergo et tu formam habens, etc. Ex quibus est Phigellus et Hermogenes. Simulate hi cum Apostolo fuerunt, ut calumniam invenirent: sed postquam viderunt se manifestatos, recesserunt ab eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
Cross References
Proverbs 3:21[Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, + 3.21 Fili mi, ne effluant. Ne disciplina temporali fatigatus, sapientiæ, quæ tanta est, gratiam perdas, præcave.
Proverbs 4:13Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
Proverbs 23:23Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
Romans 6:17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. + 6.17 Gratias autem Deo, etc. Et eorum mutationem ostendit, et quam sit ei hoc gratum aperuit, Deo hymnum offerens. Eratis enim, inquit, servi peccati: vestra autem sponte liberaque animi voluntate illius dominium excussistis, et spiritualem doctrinam amplexati estis. Formam doctrinæ. Nostra doctrina est forma, quæ imaginem Dei deformatam restituit.
Philippians 4:9Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.
1 Thessalonians 5:21Omnia autem probate: quod bonum est tenete.