Proverbs 3:21
[Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, + 3.21 Fili mi, ne effluant. Ne disciplina temporali fatigatus, sapientiæ, quæ tanta est, gratiam perdas, præcave.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My son, let not them depart from thine eyes: keep sound wisdom and discretion:
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:9Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, + 4.9 Quæ viderunt. Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.
Deuteronomy 32:46et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus:
Proverbs 2:7Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, + 2.7 Custodiet. Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus Job. 1.; simplex, per innocentiam mansuetudinis, et rectus, per cautelam discretionis: simplex, nullum lædens, imo cunctis proficiens, rectus, a nullo corruptus.
Proverbs 4:6Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.
Proverbs 19:8qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
John 15:6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. + 15.6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.