2 Timothy 2:16
Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But shun profane and vain babblings: for they will increase unto more ungodliness.
In Context
Cross References
Ezra 10:10Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israël. + 10.10 Et surrexit Esdras. ID., ibid. Hic locus respondet, etc., usque ad et facta merito in memoria teneretur, ac posteris noscenda traderentur.
1 Corinthians 5:6Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? + 5.6 Totam massam. Participes erant, dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet, quem scit reum abjicere, vel probare non valet, immunis est. Et judicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Judam abjecit.
2 Thessalonians 2:7Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. + 2.7 Nam mysterium, etc. Jam in ipsis initiis accessionis invenitur iniquitas, sed mystica, id est pietatis nomine palliata, ut velint haberi ministri Christi cum sint pseudo. Diabolus occulte per Neronem et alios occidebat martyres, sicut per illum tunc aperte facturus est, occidendo Eliam et Enoch aliosque plurimos: et sunt Nero et alii umbra futuri Antichristi, sicut David et Abel Christi. Donec de medio fiat. Id est, tollatur illa potestas Romani imperii de medio mundi: quia omnes undique Romam quasi ad caput confluebant. Vel, qui fidem tenet, teneat, donec ipsa refrigescat. Vel, qui detinet illum, id est accessio ad fidem, detineat, donec ipsa tollatur de medio. Vel, donec iniquitas, quæ modo est mystica, fiat de medio, id est quasi de communibus, ut non erubescat homo adulterari vel furari, sicut nec ambulare vel loqui. De medio fiat. Scilicet discessio, id est manifeste appareat: et tunc jam revelata discessione a Deo vero, jam refrigerata charitate ex abundantia iniquitatis revelabitur, etc.
1 Timothy 6:20O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, + 6.20 O Timothee. Timotheus, pretiosus Deo. pretiosus, Deus. Profanas. Ut est, hypostasis, quæ vox se habet ad personam et ad substantiam. Unde et hæretici sub hujus nominis multiplicatione inducere volebant tres esse substantias. Profanas voces intellige quæ sunt contra religionem, aliæ non sunt vitandæ
2 Timothy 3:13Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. + 3.13 Mali autem homines, etc. Tales sunt qui timent hos lædere coram quibus loquuntur qui non præparant ad tentationes, sed promittunt felicitatem hujus sæculi, quam Deus ipse sæculo nos promisit. Ille prædicit labores usque in finem venturos sæculo: tu prospera. Ille ad confortandum cor tuum, venit pati, mori, sputis illiniri, spinis coronari, opprobria ferre, fel et acetum bibere, ligno configi. Omnia hæc ille tulit pro te. Ille confortans infirmum, ut cum crediderit, non speret prospera hujus sæculi; unde: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationes.
Titus 1:14non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. + 1.14 Mandatis. Quia mandata legis post manifestam veritatem, jam hominum, non Dei mandata sunt.