The Bible Software
bible.software2 Timothy2 Timothy 2 › 2 Timothy 2:17

2 Timothy 2:17

et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus, + 2.17 Ex quibus est Hymenæus et Philetus. Horum prodidit nomina, ut ab his spiritualiter caveat, quos et profanos et impios designat et errantes a veritate.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And their word will eat as doth a canker: of whom is Hymenaeus and Philetus;

In Context

16Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:

18qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. + 2.18 Dicentes resurrectionem jam factam. Duæ sunt resurrectiones. Prima est quæ fit in anima per fidem, quando qui mortuus erat in infidelitate et aliis peccatis, per fidem et baptismum vivificatur. Altera, quæ erit corporum, quæ erit in die judicii. De illa resurrectione quæ fit in anima per fidem loquitur hic Apostolus, cum ait: Dicentes resurrectionem, mentium scilicet esse factam in baptismo, et in fide nullam resurrectionem corporum futuram. Omnes sectæ quæ religionem promittunt, concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non viderentur audiendi. Volentes ergo credi sibi omnes etiam qui instituerunt alicujus falsæ religionis sectam, negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt. Sed corporum resurrectionem multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus.

Read all of 2 Timothy 2

Cross References

1 Timothy 1:20ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. + 1.20 Quos tradidi. Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanæ. Nulla enim creatura est, sive quæ in veritate manet dans Deo gloriam, sive quæ in charitate non stetit quærens gloriam suam quæ, velit nolit, divinæ providentiæ non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quæ hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creaturæ Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit. Tradidi. Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde: Jam noli peccare, ne deterius tibi contingat Joan. 5.. Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Prævaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinæ providentiæ, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Timothy 2:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Timothy 2:162 Timothy 22 Timothy 2:18 →