The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses Ii › Thessalonicenses Ii 2 › Thessalonicenses Ii 2:7

Thessalonicenses Ii 2:7

Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. + 2.7 Nam mysterium, etc. Jam in ipsis initiis accessionis invenitur iniquitas, sed mystica, id est pietatis nomine palliata, ut velint haberi ministri Christi cum sint pseudo. Diabolus occulte per Neronem et alios occidebat martyres, sicut per illum tunc aperte facturus est, occidendo Eliam et Enoch aliosque plurimos: et sunt Nero et alii umbra futuri Antichristi, sicut David et Abel Christi. Donec de medio fiat. Id est, tollatur illa potestas Romani imperii de medio mundi: quia omnes undique Romam quasi ad caput confluebant. Vel, qui fidem tenet, teneat, donec ipsa refrigescat. Vel, qui detinet illum, id est accessio ad fidem, detineat, donec ipsa tollatur de medio. Vel, donec iniquitas, quæ modo est mystica, fiat de medio, id est quasi de communibus, ut non erubescat homo adulterari vel furari, sicut nec ambulare vel loqui. De medio fiat. Scilicet discessio, id est manifeste appareat: et tunc jam revelata discessione a Deo vero, jam refrigerata charitate ex abundantia iniquitatis revelabitur, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the mystery of iniquity doth already work: only he who now letteth will let, until he be taken out of the way.

In Context

6et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. + 2.6 Scitis. Eos scire dicit quid detineat, nec aperte exponit, et ideo nos nescimus, nisi quod quidam suspicantur de Romano imperio dictum fuisse, donec tollatur, vel de medio fiat. Et ideo Apostolum non id aperte scribere voluisse, ne calumniam scilicet incurreret, quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur æternum. Suo tempore. Completa accessione ad Romanum imperium, et ad Romanæ Ecclesiæ obedientiam, aderit discessio ab utroque imperio: qua impleta aderit ille iniquus, impleto tempore misericordiæ quo plenitudo gentium intrat ad fidem: revelabitur discessio, et sic instabit dies Domini.

8Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: + 2.8 Spiritu oris sui. Id est virtute Spiritus sancti, qui dicitur spiritus oris, quia ab eo procedit.

Read all of Thessalonicenses Ii 2

Cross References

Colossians 2:18Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, + 2.18 Volens. Id est amans ea quæ non vidit. Vel, volens scilicet suadere quæ non vidit, scilicet legis cæremonias quarum rationem ignorat. Inflatus. Non aliud intelligit inflatus quam sensualitas capit.

2 Timothy 2:17et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus, + 2.17 Ex quibus est Hymenæus et Philetus. Horum prodidit nomina, ut ab his spiritualiter caveat, quos et profanos et impios designat et errantes a veritate.

1 John 4:3et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. + 4.3 Omnis spiritus, etc. Multi hæretici, qui unitatem Ecclesiæ separare pravo dogmate volebant, hunc versiculum ex epistola raserunt, ne per eum erroris convincerentur. Solvit. Qui Deum ab homine distinguit, qui membra a Deo dividit, qui verba Dei male interpretatur, qui a Deo male vivendo recedit, hic solvit Jesum.

Revelation 17:7Et dixit mihi angelus: Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem. + 17.7 Ego tibi dicam. Id est quare puniantur isti mali, id est diabolus qui eos peccare fecit: quod est incognitum, nisi doctis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses Ii 2:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses Ii 2:6Thessalonicenses Ii 2Thessalonicenses Ii 2:8 →