The Bible Software
bible.software2 Timothy2 Timothy 2 › 2 Timothy 2:21

2 Timothy 2:21

Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If a man therefore purge himself from these, he shall be a vessel unto honour, sanctified, and meet for the master’s use, and prepared unto every good work.

In Context

20In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. + 2.20 Vasa aurea et argentea. Sicut enim vasa lignea et fictilia valent ut purgentur aurea et argentea, sic mali prosunt ad profectum bonorum. Magna ergo domus, Ecclesia, in qua sunt vasa aurea et argentea, id est, boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes. Et vasa lignea et fictilia, id est illi qui sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul cum bonis.

22Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.

Read all of 2 Timothy 2

Cross References

Isaiah 52:11Recedite, recedite; exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio ejus; mundamini, qui fertis vasa Domini. + 52.11 Recedite. ID. Hoc Judæi ad se referunt, etc., usque ad a Spiritu sancto admoniti. Exite, in toto orbe Evangelium prædicantes, Ite, docete omnes gentes Matth. 18. Vasa Domini. ID. Templum Domini sanctum est, quod estis vos, vasa scilicet aurea et argentea, unde Paulus vas electionis dicitur; vel vasa Domini, armatura Dei, lorica justitiæ, clypeus fidei, galea salutis, et gladius spiritus, quod est verbum Dei.

Malachi 3:3et sedebit conflans, et emundans argentum: et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.

1 Corinthians 5:7Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. + 5.7 Conspersio. Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Græce, fermentum Latine. Pascha immolatio est, non transitus, sicut quibusdam videtur, prius enim Pascha et sic transitus: quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus. AUG. Hæc vitæ nostræ innovatio est quidam transitus de morte ad vitam, etc., usque ad quoniam pascha nostrum immolatus est Christus.

Ephesians 2:10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. + 2.10 Ipsius enim, etc. Nemo debet gloriari, quia nos creati in fide et in operibus sumus factura, id est opus ejus, vel sumus creati per facturam, id est operationem ejus: et ita nec de operibus per fidem gloriandum est, cum fides et omnia ex gratia sint.

2 Timothy 3:17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Timothy 2:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Timothy 2:202 Timothy 22 Timothy 2:22 →