2 Timothy 3:17
ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That the man of God may be perfect, throughly furnished unto all good works.
In Context
Cross References
Nehemiah 2:18Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quæ locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et ædificemus. Et confortatæ sunt manus eorum in bono.
Acts 9:36In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. + 9.36 Nomine Tabitha. RAB. Tabitha de Hebræo in Latinum Dorcas transfertur, vel Damula, ut in quisbusdam exemplaribus invenitur. Dorcas. Allegorice: Dorcas est damula vel caprea: significat autem animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem autem nominis Lucas ponens, mysterium inesse significat. Hæc animalia morantia in montibus, acute vident: unde ab acumine visus dorcades Græce vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt, et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis, quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.
Ephesians 2:10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. + 2.10 Ipsius enim, etc. Nemo debet gloriari, quia nos creati in fide et in operibus sumus factura, id est opus ejus, vel sumus creati per facturam, id est operationem ejus: et ita nec de operibus per fidem gloriandum est, cum fides et omnia ex gratia sint.
2 Timothy 2:21Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
Titus 3:1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: + 3.1 Ad omne opus, etc. Quasi dicat: Admone, ut ad malum tardi sint, sed ad bonum parati, scientes quod singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur.