The Bible Software
bible.softwareTimotheum IiTimotheum Ii 3 › Timotheum Ii 3:14

Timotheum Ii 3:14

Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But continue thou in the things which thou hast learned and hast been assured of, knowing of whom thou hast learned them;

In Context

13Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. + 3.13 Mali autem homines, etc. Tales sunt qui timent hos lædere coram quibus loquuntur qui non præparant ad tentationes, sed promittunt felicitatem hujus sæculi, quam Deus ipse sæculo nos promisit. Ille prædicit labores usque in finem venturos sæculo: tu prospera. Ille ad confortandum cor tuum, venit pati, mori, sputis illiniri, spinis coronari, opprobria ferre, fel et acetum bibere, ligno configi. Omnia hæc ille tulit pro te. Ille confortans infirmum, ut cum crediderit, non speret prospera hujus sæculi; unde: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationes.

15et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. + 3.15 Sacras litteras nosti quæ te, etc. Multum signat prodesse Veteris Testamenti habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur quæ ad salutem hominum valet.

Read all of Timotheum Ii 3

Cross References

Romans 14:5Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. + 14.5 Nam alius. Supra dixit, quod alii omnia manducant, alii non omnia; de generibus ciborum agens hoc dicit, quod alii omni tempore, alii aliquo certo tempore abstinent, et utrumque recte fieri posse dicit. In suo sensu. Id est in suo consilio dimittatur ne scandalum passus a charitate, quæ est mater omnium virtutum, recedat.

1 Thessalonians 1:5quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. + 1.5 In Spiritu sancto. Quia per me recepistis dona Spiritus, non parce, sed in plenitudine. Quales fuerimus, etc. Per hoc etiam quod nos passi sumus in exemplum vobis, patet quod Deus vos dilexit et elegit.

1 Timothy 4:16Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.

2 Timothy 2:2et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.

Hebrews 6:11Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: + 6.11 Cupimus. Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et tum majorum, tum minorum similiter curam gerit, et omnes diligit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum Ii 3:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum Ii 3:13Timotheum Ii 3Timotheum Ii 3:15 →