2 Timothy 3:16
Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Cross References
2 Samuel 23:2Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
Psalms 19:7Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. + 19.7 In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt. 1
Proverbs 15:10Doctrina mala deserenti viam vitæ; qui increpationes odit, morietur. + 15.10 Doctrina mala. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus est in regno cœlorum. Talibus tamen, si correcti fuerint, patet reditus ad veniam: si autem increpationes non receperint, omnino morientur.
Micah 2:7Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur?