3 John 1:3
Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Corinthians 7:6Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
Philippians 1:4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
1 Thessalonians 2:19Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? + 2.19 Quæ est, etc. CHRYS. Quanti est hoc ardoris? Nunquam pater et mater si simul essent congressi, et suum miscuissent desiderium, potuissent ostendere suum desiderium ex æquo respondens Paulo. Magis, inquit, exsulto propter vos quam propter coronam. Cogita ergo quantum sit integram adesse Ecclesiam quæ a Paulo fuit plantata, et egit radices. Aut corona gloriæ. Si modo gloria, quid apud verum judicem?
2 John 1:2propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.
3 John 1:4Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. + 1.4 Majorem horum. Ideo gavisus sum, quia horum fratrum venientium non habeo majorem gratiam, id est: quando fratres veniunt ad me, in nullo facto vel verbo eorum magis gaudeo quam quando annuntiant filios meos (quos prædicando vel baptizando genui) veritatem rectæ fidei et operationis observare.