Thessalonicenses i 2:19
Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? + 2.19 Quæ est, etc. CHRYS. Quanti est hoc ardoris? Nunquam pater et mater si simul essent congressi, et suum miscuissent desiderium, potuissent ostendere suum desiderium ex æquo respondens Paulo. Magis, inquit, exsulto propter vos quam propter coronam. Cogita ergo quantum sit integram adesse Ecclesiam quæ a Paulo fuit plantata, et egit radices. Aut corona gloriæ. Si modo gloria, quid apud verum judicem?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20vos enim estis gloria nostra et gaudium.
Read all of Thessalonicenses i 2
Cross References
Proverbs 12:4Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. + 12.4 Mulier. Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit.
Proverbs 17:6Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. + 17.6 Corona senum, etc. Senes, patriarchæ, prophetæ, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: et gloria est prædicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt.
Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..
1 Corinthians 4:5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. + 4.5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.
2 Corinthians 1:14sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. + 1.14 Quia gloria vestra sumus. Cognoscetis quia gloria, id est per nos consequi gloriam æternam debetis, et nos per vos bene instructos, quod non esset, si offendicula a vobis acciperemus.
Philippians 4:1Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. + 4.1 Gaudium, et consolatio. Id est per quos in præsenti lætificor et in futuro coronabor. Discipulis enim in agone victoribus, dignus erit corona magister.