3 John 1:9
Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos: + 1.9 Scripsissem forsitan, etc. Perseverare debes in eleemosyna, quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi, sed etiam toti Ecclesiæ scripsissem de commendatione eleemosynæ, sed hac necessitate dimisi, quia Diotrephes non curat nostram auctoritatem. Diotrephes hæresiarcha illius temporis nova docendo principatum sibi usurpabat. Diotrephes interpretatur speciose insulsus, sive decor insaniens, ut perfidiam cordis etiam nomine signet. Ecclesiæ. Illi Ecclesiæ, quæ forsitan, id est dubitative est Ecclesia, et ut per observationem eleemosynæ mereretur perfecta fieri Ecclesia, scripsissem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
Cross References
Matthew 20:20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. + 20.20 Tunc accessit ad eum. Audita resurrectione putavit eum illico (immemor secundi adventus) regnaturum, et aviditate feminea præsentia cupit, immemor futurorum.
Mark 9:34Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. + 9.34 Et residens, etc. Illi euntes disputabant de principatu, et ipse sedens docet humilitatem. Principes enim laborant, humiles quiescunt. Desiderium gloriæ vult humilitate sanare, et primo simplici monet imperio, mox innocentiæ puerilis exemplo.
Mark 10:35Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. + 10.35 Et accedunt. Audita resurrectione, immemores secundi adventus putant eum more hominum regnare. Matthæus dicit matrem postulasse, sed Marcus dicit ipsos, desiderium eorum volens aperire quorum consilio mater petebat.
Luke 22:24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. + 22.24 Facta est, etc. BEDA. Causa contentionis nobis incognita, sed non est incredibile, etc., usque ad quid spiritualis magister jusserit videamus. AMBR. Caveamus ergo impendio, etc., usque ad ut non de prælatione jactantia sit, sed de humilitate contentio.
Philippians 2:3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, + 2.3 Nihil per contentionem. Nota contentiones fuisse inter eos. Superiores, etc. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum, quo superior sit, etiam si bonum nostrum, quo videmur superiores esse, non sit occultum.
3 John 1:8Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.