The Bible Software
bible.softwarePhilippiansPhilippians 2 › Philippians 2:3

Philippians 2:3

nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, + 2.3 Nihil per contentionem. Nota contentiones fuisse inter eos. Superiores, etc. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum, quo superior sit, etiam si bonum nostrum, quo videmur superiores esse, non sit occultum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let nothing be done through strife or vainglory; but in lowliness of mind let each esteem other better than themselves.

In Context

2implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,

4non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. + 2.4 Non quæ sua sunt. Hic docet quomodo vitent contentionem et inanem gloriam, et quomodo arbitrentur alios superiores, scilicet si consideraverint non sua bona, sed aliorum.

Read all of Philippians 2

Cross References

Proverbs 13:10Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

Luke 18:14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. + 18.14 Quia omnis, etc. Posita Pharisæi et publicani controversia, ponitur judicis sententia, ut caveatur superbia.

Romans 13:13Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: + 13.13 Non in comessationibus. Nota in his Romanos tangi; et ideo non est eis jus gloriandi. AUG. Horum autem morborum superbia est mater, et humanæ mentis aviditas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat; huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas.

1 Corinthians 15:9Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.

Galatians 5:15Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. + 5.15 Comeditis. Vel criminamini, id est, crimina vobis invicem imponentes. Ne abinvicem consumamini. Per schisma Christianæ religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione charitatis hoc eorum vitium tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiæ et perniciosa inter eos jurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita.

Galatians 5:26Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. + 5.26 Inanis gloriæ. Inanis gloriatio est velle vincere ubi præmium non est. Invidentes. Sciendum quia, cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidiæ tota sua viscera serpens concutit, et in hac imprimenda malitia quasi postem movit. Zelus iste modum non habet permanens jugiter sine fine, cum alia scelera finiantur. Quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit. Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rabida, et effrenata convicia, et manus ad violentiam prompta; et si gladio interim vacua, odio tamen furiatæ mentis est armata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippians 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippians 2:2Philippians 2Philippians 2:4 →