Acts 1:23
Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam. + 1.23 Duos. Clemens refert hos duos qui ad sortem apostolatus statuti sunt, de numero septuaginta discipulorum fuisse. Qui cognominatus. In laude Barnabæ immoratur: quia pro laude Matthæus habet, quod sorte eligitur. Barnabæ laus cumulatur, ne velut indignus repelli videretur: quod postea declaratum est; quia cum Paulo gentium apostolus ordinatur, illi officio reservatus. Justus. Aut Latinum est, aut Hebræum: et interpretatur parcens, vel elevatus. Et Matthiam, qui donatus, vel donum Dei interpretatur: cui donum apostolatus a Domino collatum est, vel Dei pannus interpretatur. Merito parvi transcenditur ille laude hominum qui justus erat, inquit Arator.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they appointed two, Joseph called Barsabas, who was surnamed Justus, and Matthias.
In Context
24Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
Cross References
Acts 15:22Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: + 15.22 Tunc placuit. ID. Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo, judicante Jacobo Jerosolymorum episcopo, merito placuit sententia. Placuit mittere Antiochiam. Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos.