Acts 1:24
Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 16:7Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. + 16.7 Ne respicias. Reprobatis majoribus filiis Isai minimus ad regnum eligitur, quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, Christus caput minoris populi, rex et sacerdos factus est.
1 Chronicles 28:9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
Psalms 7:9Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. 1
Proverbs 3:5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. + 3.5 Habe fiduciam in Domino. Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit. Ne sis sapiens. Videtur idem dixisse, etc., usque ad quæ sit autem vera hominis sapientia sic ostendit:
Jeremiah 11:20Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. + 11.20 Tibi enim. HIER. Quia non merito meo, sed eorum scelere crucifigor. Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14..
Jeremiah 20:12Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. + 20.12 Et tu, Domine exercituum, etc. ID. Solus Deus est, etc., usque ad ergo in peccatis mortuus. Videam. Cum sciat justus se Deum habere propugnatorem, in patientia tamen fragilitatis humanæ quod novit esse venturum, jam nunc videre desiderat. Tibi enim. Qui dicis: Mihi vindictam et ego retribuam Heb. 10., etc. Felix conscientia, cujus causa Domino revelatur: Unde apostolus: Omne quod manifestatur lux est Ephes. 5..