Acts 10:19
Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
While Peter thought on the vision, the Spirit said unto him, Behold, three men seek thee.
In Context
18Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
20Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
Cross References
John 16:13Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. + 16.13 Omnem veritatem, etc. Promittit quod totum facturus est Spiritus, non quod in hac vita totum compleatur. A semetipso, etc. AUG. Quia non est a seipso, quia solus Pater, etc., usque ad semper scivit, scit et sciet.
Acts 11:12Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
Acts 16:6Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
1 Corinthians 12:11Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. + 12.11 Unus atque idem spiritus. Quod supra dixit tres operari, hic nominat spiritum: quia enim unius sunt naturæ, quod unus operatur, tres operantur. Unus et idem, inquit, ne tot putentur quot sunt opera: non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatio Trinitatis. Dividens singulis. Unde nec huic dolendum, nec illi superbiendum. Ut vult. Qui solus novit quod conveniat, et gratis, non ad meritum hominum.