Acts 10:20
Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Arise therefore, and get thee down, and go with them, doubting nothing: for I have sent them.
In Context
19Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
Cross References
Isaiah 48:16Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. + 48.16 Misit me. ID. Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit.
Mark 16:15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. + 16.15 Omni creaturæ. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.
Acts 9:15Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. + 9.15 Vade, etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quæ sanctis intulit, paratus est sustinere.
Acts 13:4Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum. + 13.4 Missi a Spiritu sancto. RAB. Ab hominibus dimissi, mox a Spiritu sancto mittuntur ad Seleuciam. Dux itineri eorum fuit, qui eos separavit a cæteris. Abierunt Seleuciam. ID. In quibusdam exemplaribus invenitur: Abierunt Seleuciam, quæ est Salamina; duo autem sunt nomina unius civitatis.