Corinthios i 12:11
Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. + 12.11 Unus atque idem spiritus. Quod supra dixit tres operari, hic nominat spiritum: quia enim unius sunt naturæ, quod unus operatur, tres operantur. Unus et idem, inquit, ne tot putentur quot sunt opera: non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatio Trinitatis. Dividens singulis. Unde nec huic dolendum, nec illi superbiendum. Ut vult. Qui solus novit quod conveniat, et gratis, non ad meritum hominum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But all these worketh that one and the selfsame Spirit, dividing to every man severally as he will.
In Context
Cross References
Matthew 20:15Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? + 20.15 Aut non licet. Stulta quæstio contra bonitatem Dei. Quærendum esset, non si daret quod non deberet: sed si non quod deberet. An oculus tuus, etc. Vere Judæi pravam intentionem habuerunt qui prohibuerunt apostolos gentibus loqui, ut salvæ fierent.
John 3:27Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo. + 3.27 Respondit Joannes, et dixit, etc. Quia ultra consuetudinem humanæ naturæ sum natus ex parentibus provectæ ætatis, putatis me esse ultra homines. Sed scitote quia purus sum homo, ille Deus, a quo habeo quidquid habeo. Ex me infirmitas, ex illo gratiæ sublimitas. Putatis ut aliquid dicam contra meum testimonium? Ego non baptizo in remissionem peccatorum, sed ille. Non potest. Quasi dicat: Ego purus homo, nil habeo nisi quod datum est a Deo, id est baptizare in pœnitentiam non in remissionem, quia non ego Christus, sed ille ut scitis me testatum fuisse vobis, ideo ad illum currite.
Romans 9:18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. + 9.18 Ergo cujus vult. Meritum misericordiæ nullum est, meritum obdurationis peccatum massæ totius damnatæ. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit æquitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum. Indurat. AUG., epist. CV. Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suæ non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat.
1 Corinthians 7:7Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. + 7.7 Unusquisque, etc. Non debet quis constringi, ne prohibitus a licitis admittat illicita, sed ipse quid sequatur eligat, attamen in hoc propensiorem esse melius est.
1 Corinthians 12:4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: + 12.4 Divisiones. Hoc commune omnibus: sed gratiæ sunt divisæ, ne minor desperet: ne major, dum audit gratias, superbiat.