Acts 10:24
Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. + 10.24 Convocatis cognatis, etc. Duplex causa convocationis; proximitas cognationis, et amicitia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
Cross References
Isaiah 2:3et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. + 2.3 Domum. ID. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichæum aliam quam domum Dei Jacob quæramus. Vias suas, quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendæ viæ, post ambulandum in semitis. De Sion. HIER. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem. Lex et verbum. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget.
Zechariah 3:10In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.]
Matthew 9:9Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. + 9.9 Vidit hominem. Hic probabilius videtur, quod prætermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem. In telonio. Græce, Latine vectigal. Matthæus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiæ accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit. Matthæum. Cæteri Evangelistæ propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit. Surgens. BED. Lucas plenius dicit: relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum.
Luke 5:29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
John 1:41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). + 1.41 Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam præfigurabat, etc.
Acts 8:40Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream. + 8.40 Inventus est. Ab hominibus qui in raptu non inveniebatur, quia ambulavit in solitudine, vel nimia velocitate. Cæsaream. BEDA. Cæsaream Palæstinæ dicit ubi infra domum habuisse describitur, quæ usque hodie demonstratur, necnon et cubiculum filiarum quatuor ejus prophetantium virginum.