Acts 11:25
Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. + 11.25 Tarsum. Dictum est enim superius quod fratres deduxerunt eum nocte Cæsaræam et dimiserunt Tarsum. Ut quæreret Saulum. Ecce bonitas Barnabæ, qui non solus præsumit docere plebem, sed apostolatus quærit consortem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then departed Barnabas to Tarsus, for to seek Saul:
In Context
24quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
Cross References
Acts 9:11Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. + 9.11 In vicum. ID. Vici dicuntur agri, aut civitatibus, aut sibi intrinsecus in civitate proximi.
Acts 9:30Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum. + 9.30 Cæsaream. Cæsarea Philippi civitas est Syriæ. Tharsus civitas est Ciliciæ.
Acts 21:39Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. + 21.39 A Tarso, etc. ID. Quo captus cum parentibus commigravit.