Acts 9:30
Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum. + 9.30 Cæsaream. Cæsarea Philippi civitas est Syriæ. Tharsus civitas est Ciliciæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Which when the brethren knew, they brought him down to Caesarea, and sent him forth to Tarsus.
In Context
Cross References
Matthew 16:13Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? + 16.13 In partes Cæsareæ Philippi. Iste locus est, ubi Jordanus oritur ad radicem Libani, ex Jor et Dan duobus fontibus. Homines esse. Homines sunt qui de Filio hominis loquuntur: dii enim qui Deitatem intelligunt. Filium hominis? Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli Deitatem intelligunt.
Acts 9:11Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. + 9.11 In vicum. ID. Vici dicuntur agri, aut civitatibus, aut sibi intrinsecus in civitate proximi.
Acts 11:25Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. + 11.25 Tarsum. Dictum est enim superius quod fratres deduxerunt eum nocte Cæsaræam et dimiserunt Tarsum. Ut quæreret Saulum. Ecce bonitas Barnabæ, qui non solus præsumit docere plebem, sed apostolatus quærit consortem.
Acts 17:15Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. + 17.15 Profecti. RAB. Ab Athenis fratres illi qui duxerunt Paulum, profecti sunt. Quidam de Sila dictum putant et Timotheo, quod de Macedonia ad Paulum profecti sint.