The Bible Software
bible.softwareActsActs 11 › Acts 11:26

Acts 11:26

Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. + 11.26 Discipuli, Christiani. In his, etc. Videntur discipuli in hoc non servasse mandatum Dei dicentis: Nolite solliciti esse de crastino Matth. 6.. Sed constat non hoc eum improbare, si quis humano more ista procuret, sed non pro eis Deo militet, ut in opere suo non regnum Dei, sed temporalia intueatur. Ad hanc ergo regulam hoc præceptum redigitur, ut in horum provisione regnum Dei attendamus: sed in militia Dei ista non cogitemus. Prophetæ. RAB. De quibus dictum est: Et prophetabunt filii vestri Jœl. 2.. Laus est Antiochiæ quo multi perfecti conveniebant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he had found him, he brought him unto Antioch. And it came to pass, that a whole year they assembled themselves with the church, and taught much people. And the disciples were called Christians first in Antioch.

In Context

25Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. + 11.25 Tarsum. Dictum est enim superius quod fratres deduxerunt eum nocte Cæsaræam et dimiserunt Tarsum. Ut quæreret Saulum. Ecce bonitas Barnabæ, qui non solus præsumit docere plebem, sed apostolatus quærit consortem.

27In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam:

Read all of Acts 11

Cross References

Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.

Acts 11:20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. + 11.20 Erant autem quidam. RAB. Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Græcos conversati sunt in dispersione.

Acts 11:27In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam:

Acts 14:23Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,

Acts 26:28Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri.

1 Corinthians 11:18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 11:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 11:25Acts 11Acts 11:27 →