The Bible Software
bible.softwareActsActs 11 › Acts 11:20

Acts 11:20

Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. + 11.20 Erant autem quidam. RAB. Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Græcos conversati sunt in dispersione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And some of them were men of Cyprus and Cyrene, which, when they were come to Antioch, spake unto the Grecians, preaching the Lord Jesus.

In Context

19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. + 11.19 Et illi quidem, etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum. Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo.

21Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. + 11.21 Multusque numerus. BEDA. Jam post revelationem evangelicæ syndonis (in qua sancta animalia superna spe quiescerent) cœpit Ecclesia crescere, cum per exteras provincias, insulas et civitates non solum Judæis, sed etiam gentibus Evangelium prædicatur.

Read all of Acts 11

Cross References

Matthew 27:32Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. + 27.32 Cyrenæum. Ecce non Hebræus, sed alienigena opprobrio Christi subditur, ut plenitudo sacramentorum transire a circumcisione ad præputium ostendatur.

Acts 2:10Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani, + 2.10 Advenæ Romani. In Græco, peregrinantes Romani, id est, Judæi qui peregrinam vitam Romæ gerebant.

Acts 5:42Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum. + 5.42 Omni autem die, etc. Sæpe talia interponuntur capitula, breviter multa colligentia, ut quasi finis præterito sermoni, et fundamentum statuatur sequenti.

Acts 8:5Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum. + 8.5 Philippus. De numero disseminatorum fuit, qui primus Christum prædicavit Samariæ. Diaconus secundus a Stephano. Secundus post ipsum narratur quasi hæres et ejusdem gradus.

Acts 9:20Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. + 9.20 Et continuo. Implet sermonem Domini dicentis: Qui vult venire post me, abneget semetipsum Luc. 9., etc.

Acts 13:1Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. + 13.1 Erant autem in Ecclesia, etc. Iidem erant prophetæ et doctores. Vel, alii eorum prophetæ, alii doctores fuerunt. Niger. RAB. A colore, si Latinum est. Vel, ascendens interpretatur, si Hebræum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 11:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 11:19Acts 11Acts 11:21 →