Acts 11:29
Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
Cross References
Ezra 2:69Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. + 2.69 Secundum vires. Hæc est enim mensura perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesiæ primo in se, deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vitæ et doctrinæ illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur altius vivendo principantur. Auri solidos. BED., ibid. Aurum et argentum et vestes sacerdotales, etc., usque ad Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt.
Ecclesiastes 11:1[Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. + 11.1 Mitte panem. Aptos fructificationi.
Luke 12:29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: + 12.29 Nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis. Non ait: Nolite quærere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius quid manducetis aut quid bibatis. In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt. Nolite in sublime. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quæ sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quæ solet de istis superabundantibus consequi: ideo hæc ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.
Acts 4:34Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,
Acts 11:26Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. + 11.26 Discipuli, Christiani. In his, etc. Videntur discipuli in hoc non servasse mandatum Dei dicentis: Nolite solliciti esse de crastino Matth. 6.. Sed constat non hoc eum improbare, si quis humano more ista procuret, sed non pro eis Deo militet, ut in opere suo non regnum Dei, sed temporalia intueatur. Ad hanc ergo regulam hoc præceptum redigitur, ut in horum provisione regnum Dei attendamus: sed in militia Dei ista non cogitemus. Prophetæ. RAB. De quibus dictum est: Et prophetabunt filii vestri Jœl. 2.. Laus est Antiochiæ quo multi perfecti conveniebant.
1 Corinthians 13:5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, + 13.5 Non quærit, etc. Non est amatrix pecuniæ.