The Bible Software
bible.softwareActsActs 12 › Acts 12:11

Acts 12:11

Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. + 12.11 Ad se reversus. A culmine contemplationis ad hoc reversus est, quod in intellectu communi prius fuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when Peter was come to himself, he said, Now I know of a surety, that the Lord hath sent his angel, and hath delivered me out of the hand of Herod, and from all the expectation of the people of the Jews.

In Context

10Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo.

12Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.

Read all of Acts 12

Cross References

Genesis 15:13Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. + 15.13 Scito prænoscens, etc. ISID. Populus Isræl in Ægypto serviturus prophetatur: non quod Ægyptiis annis quadringentis servierit, sed quia hic numerus in illa afflictione completus est, quia ab illo tempore computatur quod ista Abrahæ promittuntur. Scito prænoscens, etc. AUG. de Civ. lib. 16, c. 24 Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei fuerit, etc., usque ad populus Dei in Ægypto dura servitute afflictus est.

Genesis 26:9Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam.

2 Chronicles 16:9Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.

Job 31:31Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? + 31.31 Si non dixerunt viri. Secum enim adversarios conversantes tolerabat, quia injuste agentibus per silentium non cedebat, sed per rectitudinem contraibat. Quis det de. Hoc mystice de Christo, de cujus carnibus saturari cupierunt, vel domestici Judæi, ejus corpus volentes quasi consumendo exstinguere, vel gentiles credentes, qui de corpore ejus quotidie reficiuntur.

Psalms 34:7Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam. 1

Psalms 41:2[Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. + 41.2 Quemadmodum desiderat, etc. AUG. Vox hæc convenit catechumenis, et etiam omnibus adhuc peregrinantibus. Cervus. Cervus senio gravatus, excrescentibus pilis et cornibus, serpentem naribus haurit: unde veneno æstuans, fontem ab bibendum ardentissime desiderat; quo hausto, cornua et pilos deponit. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 12:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 12:10Acts 12Acts 12:12 →