Acts 12:23
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. + 12.23 Confestim, etc. Dum impietatem illicitæ adulationis non exhorreret, respiciens paulo post imminentem et insistentem capiti suo vidit angelum, eumque sensit continuo exitii sui ministrum, quem prius noverat provisorem bonorum. Inde continuis septem diebus ventris dolore cruciatus, vitam violenter abrupit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis.
24Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
Cross References
Exodus 9:17Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?
Exodus 12:12Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. + 12.12 In cunctis diis, etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.
Exodus 12:29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
2 Samuel 24:16Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi. + 24.16 Erat autem. RAB. In Paralipomenis quoque scriptum est: Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. Levansque David oculos suos vidit angelum Domini inter cœlum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem. Et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis proni in terram, juxta aream. Area Areuna Ecclesia est gentium in qua postquam altare fidei verus David erexit, confestim mors impietatis cessit. Hanc aream David quinquaginta siclis emit: quia Christus per septiformis Spiritus gratiam cunctis delictis omissis gentilitatem in domum sibi sempiternam sanctificavit.
1 Chronicles 21:14Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
2 Chronicles 32:21Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio.