Mattheum 26:5
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But they said, Not on the feast day, lest there be an uproar among the people.
In Context
4et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
Cross References
Psalms 76:10aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? + 76.10 Aut obliviscetur misereri Deus. AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. 1
Proverbs 21:30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Lamentations 3:37Mem Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente?
Matthew 21:26Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
Mark 14:2Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. + 14.2 Non in die festo. ID. Vitant diem festum, quod convenit illis: non est festivitas eis qui vitam et misericordiam perdiderunt.
Mark 14:27Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. + 14.27 In nocte ista. Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt I Thess. 5., et qui scandalizantur, nocte scandalizantur, id est, mente obscurati. HIER. Omnes cadunt, sed non omnes jacent. Nunquid quia dormit non adjiciet ut resurgat? Zach. 13. Carnale est cadere: diabolicum est jacere. Percutiam pastorem. Percute pastorem. Propheta postulat passionem Domini: Pater respondet: Percutiam pastorem. Precibus sanctorum Filius a Patre mittitur: id est, incarnatur et percutitur, et patitur: disperguntur oves pastore capto. Resurrectio promittitur ut spes non exstinguatur.