The Bible Software
bible.softwareActsActs 13 › Acts 13:15

Acts 13:15

Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And after the reading of the law and the prophets the rulers of the synagogue sent unto them, saying, Ye men and brethren, if ye have any word of exhortation for the people, say on.

In Context

14Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. + 13.14 Antiochiam Pisidiæ. RAB. Ad differentiam alterius Antiochiæ, ut creditur; sed a multis eadem esse putatur. Sederunt. ID. Quasi audituri legem, non prædicaturi. Ecce exemplum humilitatis.

16Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite:

Read all of Acts 13

Cross References

Mark 5:22Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, + 5.22 Et venit quidam, etc. HIER. Post hæc Jairus archisynagogus venit, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Isræl, etc., usque ad Abraham et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua, et sequitur Jesus preces eorum. BEDA. Jairus illuminans vel illuminatus: quia verbis vitæ populum illuminavit: et ut hoc posset, a Spiritu sancto illuminatus est.

Luke 16:16Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. + 16.16 Lex et prophetæ. Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis: cum in lege multi divites Deo placuerunt, et cum lex suis observatoribus bona terræ promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et Evangelium: quia in lege carnalibus propter terram præcipiuntur minora, et in Evangelio spiritualibus propter cœlum præcipiuntur majora. Et omnis. Magna vis est cum de terra genitu cœlum quærit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irritus est a Pharisæis. Omnis qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim naturæ, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat.

Acts 2:4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. + 2.4 Et cœperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.

Acts 2:37His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? + 2.37 Compuncti. Impletur prophetia Jœlis, quia post ignem Spiritus sancti sequitur vapor compunctionis. Fumus lacrymas excutere solet, incipiunt flere qui irriserant, tundunt pectus, dant Deo precem sicut sacrificium, ut sanguinem illum gustare valeant, per eum salvandi, quem super se et super filios suos prius fuerant imprecati.

Acts 13:27Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, + 13.27 Judicantes. ID. Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes? Sancta David fidelia. BEDA. Isaias Novi Testamenti mysteria prægustans, ait: Constituam vobis testamentum æternum sancta David fidelia. In Hebræo: Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fideles.

Acts 15:21Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 13:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 13:14Acts 13Acts 13:16 →