Acts 13:27
Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, + 13.27 Judicantes. ID. Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes? Sancta David fidelia. BEDA. Isaias Novi Testamenti mysteria prægustans, ait: Constituam vobis testamentum æternum sancta David fidelia. In Hebræo: Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fideles.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
Cross References
Genesis 50:20Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
Matthew 26:54Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
Luke 24:20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum:
Luke 24:44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
John 15:21Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.
John 19:28Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.