Acts 13:16
Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:46et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus:
Psalms 49:1Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. + 49.1 Psalmus Asaph. HIER. Asaph, Latine congregatio; Græce, synagoga, quæ fidelis hic loquitur, quæ Christum exspectat, per quam magis confutantur increduli Judæi. CASS. Asaph, vocem Dei inducturus de mutatione sacrificiorum, prius agit de utroque adventu per primum invitans, per secundum terrens. Deus Deorum. CASS. Ne quis mediocriter de incarnatione æstimet, etc., usque ad nuncupative, ut falsi dii, Jupiter, Venus. Locutus est, et vocavit terram. AUG. Per se, per præcones. A solis ortu usque ad occasum. CASS. Quasi dicat, etc., usque ad: exibit de Sion lex, et Verbum Domini de Jerusalem. 1
Psalms 78:1Psalmus Asaph. [Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. 1
Psalms 135:20et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus: 1
Matthew 11:15Qui habet aures audiendi, audiat.
Luke 23:40Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. + 23.40 Increpabat eum. Ipsa increpatio futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat, quorum alii a dextris, alii a sinistris.