The Bible Software
bible.softwareActsActs 13 › Acts 13:20

Acts 13:20

quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam. + 13.20 Dedit, etc. Tempus judicum transit ad probandam patientiam Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And after that he gave unto them judges about the space of four hundred and fifty years, until Samuel the prophet.

In Context

19Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, + 13.19 Terra Chanaan, etc. RAB. Id est promissionis, quæ ideo (ut plerisque videtur) Isræli est data, etc., usque ad et ideo maledici meruit.

21Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta:

Read all of Acts 13

Cross References

Judges 3:10fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum. + 3.10 Fuit in eo Spiritus Domini, etc. Magna laus est primi judicis, quod Spiritus Domini factus est super eum: et per Spiritum Dei judicavit populum, quod de alia dictum non valde memini. Sunt hodie ecclesiarum judices, quibus datum est etiam judicium animarum: sed nescio, si quis dignus sit Spiritu Dei repleri. Fuitque in. ADAM. Postquam, scilicet, clamaverunt ad Dominum. Quis in nobis tam validum, tam justum clamorem emittit ad Dominum, ut mereatur populus accipere judicem quem repleat Spiritus Dei, ut posset rectum tenere judicium? Unde liber iste Judicum dicitur, qui, scilicet, judicaverunt populum Isræl, viros, scilicet, mirabiles, sicut Josue fuit. Sicut et liber Regum, in quo dicitur quomodo quisque regum regnaverit, et quid egerit etiam malum: ut Ecclesiæ scilicet principes, vel judices bona eorum imitentur, mala caveant. Servieruntque Isræl. ADAM., ubi supra. Post decem et octo annos, etc., usque ad quibus dicetur: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos: ite in ignem æternum, etc. Luc. 13.. ID. Etiam mensuras pœnæ indicat divina Scriptura supra octo annis: hic decem et octo dicit. Certum est autem, quia secundum modum peccati, et conversionis moram, etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim et isti decem et octo anni servitutis, et non dicitur quia clamaverunt ad Dominum vel conversi sunt a malitia sua: sed post.

1 Samuel 3:20Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. + 3.20 A Dan. ID. Per terminos Judææ universitatem plebis comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade milliario, qui usque hodie sic vocatur: terminus Judææ provinciæ contra Septentrionem, de quo Jordanis erumpens a loco sortitus est nomen. Jor quippe fluvium vel rivum Hebræi vocant. Dan interpretatur Judic um vel judicans. Bersabee. In tribu Juda vel Simeonis est vicus grandis in vicesimo ab Hebron milliario, vergens ad Austrum: in quo Romanorum positum est præsidium: a quo insipientes termini Judææ tenduntur usque ad Dan. Nec mirari debet quispiam, si civitates Judæ in tribu Simeonis vel Benjamin reperiat. Tribus enim Juda fortis et bellicosa sæpe adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum, ideo aliarum tribuum sortes in ejus funiculo computantur, alioquin in medio tribus Judæ habitasse Simeonem Scriptura manifestat.

2 Samuel 7:11ex die qua constitui judices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.

1 Chronicles 17:6manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 13:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 13:19Acts 13Acts 13:21 →