Acts 13:19
Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, + 13.19 Terra Chanaan, etc. RAB. Id est promissionis, quæ ideo (ut plerisque videtur) Isræli est data, etc., usque ad et ideo maledici meruit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
Cross References
Genesis 17:8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. + 17.8 Daboque tibi et semini tuo.
Deuteronomy 7:1Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te: + 7.1 Gentes multas. Septem gentes sunt septem principalia vitia, quæ per Dei gratiam spiritalis miles exsuperans exterminare jubetur. Majoris numeri dicuntur, quia plura sunt vitia quam virtutes. In catalogo dicuntur septem nationes, in expugnatione sine numero ponuntur; sed, cum deleverit gentes multas coram te. Numerosior enim est, quam Isræl, populus carnalium passionum, qui multiplicatur de septenario fomite vitiorum. De gastrimargia, comessatio, ebrietas; de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra, et stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraus, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, et rapacitas; de ira homicidium, clamor et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, et desperatio, et pigritia; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo mentis et corporis, instabilitas, verbositas, et curiositas; de cenodoxia, contentiones, hæreses, jactantia, et præsumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, et alia plura. Hæc cum majoris numeri sint quam virtutes, devictis tamen principalibus omnes quiescunt, et perpetua nece delentur. Quod autem hæ pestes robustiores sint, in tentatione sentimus: fortius enim militat in membris nostris carnalium delectatio passionum, quam studia virtutum, quæ summa cordis et corporis contritione acquiruntur. Harum gentium regiones possidemus, cum Isrælis exercitu, id est virtutibus vitia superamus. Ut in corde nostro locum fornicationis castitas obtineat; locum furoris, patientia; locum tristitiæ, salutaris lætitia; acediæ locum incolat fortitudo; locum superbiæ, humilitas, sic singulis vitiis expulsis loco eorum regnent filii Isræl, id est, animæ Deum videntes. Cum vero Abrahæ de futuris loqueretur Deus, non septem sed decem gentes numerasse legitur, quorum terra semini ejus promittitur, abjectis scilicet idololatriis gentium, blasphemia Judæorum, errore hæreticorum, quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi, in spirituali Ægypto commorantur, subjecti sunt. Sed qui inde egreditur, et per gratiam Dei ad eremum spiritualem pervenit, ab impugnatione trium gentium liberatur, contra septem congreditur. Hætheum et Gergezæum, etc. HIERON. de Nom. Hebr., tom. 3. Hethæum, etc., usque ad id est, calcatum sive præsepe eorum. Septem gentes. Abrahæ permissum est quod decem delerentur: tunc enim decem erant, sed cum filii Isræl transirent ad Jordanem, jam tres deletæ erant. Filii enim Loth deleverunt gigantes; filii Esau Horræos; Cappadocesve partem Hevæorum. Et robustiores. Spiritales nequitiæ subtiliores sunt, et plus valent ad decipiendum, quam infirmitas hominum ad sustinendum.
Joshua 18:10Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.
Joshua 23:4et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes:
Nehemiah 9:24Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebant illis.
Psalms 135:11Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus, 1