Acts 13:22
et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
Cross References
1 Samuel 12:25Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.
1 Samuel 15:11Pœnitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. + 15.11 Pœnitet me. GREG. in lib. Reg. Hac increpatione superbia regis abjicitur, etc., usque ad ut ad majora et semper ex humilitate ascendamus.
1 Samuel 15:26Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël. + 15.26 Non revertar. ID. Alia editio, etc., usque ad hic minatur et non permanet.
1 Samuel 16:1Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.
1 Samuel 28:16Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum?
2 Samuel 2:4Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. + 2.4 Veneruntque. ID. Quia superbis et contemptoribus gratiam Dei spernentibus, electi fama prædicationis et virtutum studio confitentur Christum regem esse in populo suo, cui data est omnis potestas in cœlo et in terra.