The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 24 › Luke 24:44

Luke 24:44

Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, These are the words which I spake unto you, while I was yet with you, that all things must be fulfilled, which were written in the law of Moses, and in the prophets, and in the psalms, concerning me.

In Context

43Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. + 24.43 Et cum manducasset. Omnes ambages aufert: visus est, tactus est, manducavit, et ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, mittit manus ad Scripturas, ut etsi magicis artibus videatur potuisse quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem videant prophetare non potuisse antequam natus fuit.

45Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, + 24.45 Tunc aperuit. Post visum, post contactum, post commemoratam legem aperuit sensum, ut quod vident et legunt, intelligant, deinde post sui corporis commendatam veritatem commendat Ecclesiæ unitatem: Et prædicari in nomine ejus.

Read all of Luke 24

Cross References

Genesis 3:15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] + 3.15 Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum, etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.

Genesis 22:18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

Leviticus 16:2et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), + 16.2 Loquere ad Aaron, etc. ID. Quantum parcat nobis Deus, etc., usque ad quod præsentibus cavetur verbis. Coram propitiatorio. ISICH. LXX: Coram facie propitiatorii, etc., usque ad vel quam ex carne Dominica percipimus.

Numbers 35:25liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.

Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1

Psalms 22:1Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit: + 22.1 Psalmus David. CASS. Propheta reditum populi de Babylone prædixit. Dominus regit me. Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. AUG. Ecclesia loquitur de Christo. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 24:44

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 24:43Luke 24Luke 24:45 →