The Bible Software
bible.softwareActsActs 13 › Acts 13:26

Acts 13:26

Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. + 13.26 Vobis. RAB. Judæis. Non veni nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Vel vobis, qui estis dispersi, quia (ut sequitur) habitatores Jerusalem repulerunt illud.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Men and brethren, children of the stock of Abraham, and whosoever among you feareth God, to you is the word of this salvation sent.

In Context

25Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.

27Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, + 13.27 Judicantes. ID. Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes? Sancta David fidelia. BEDA. Isaias Novi Testamenti mysteria prægustans, ait: Constituam vobis testamentum æternum sancta David fidelia. In Hebræo: Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fideles.

Read all of Acts 13

Cross References

Psalms 105:6Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus. + 105.6 Peccavimus. Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quæ in Ægypto commiserunt, et tamen a Deo dicit liberatos. Iniquitatem. CASS. Tertio idem dicit, ut pura confessio appareat; tanto citius solvitur, quanto vivacius se damnat homo. 1

Isaiah 41:8[Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei: + 41.8 Et tu, Isræl, serve meus. ID. Dominus ad apostolos affectuose, etc., usque ad postea electi in amicitiam Dei jungimur.

Isaiah 48:1[Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. + 48.1 Audite hæc. HIER. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Isræl, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Isræl dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Isræl appellantur. Et de aquis Juda. Judæ facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitæ in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant.

Matthew 3:9Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. + 3.9 Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. De lapidibus. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium.

Luke 1:69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, + 1.69 Cornu salutis nobis. BEDA. Per cornu quod carnem excedit, cum omnia ossa carne tegantur, regnum Christi significatur, quo mundus et gaudia carnis superantur. In cujus figuram David et Salomon cornu olei, sunt in regni gloriam consecrati, ut prius Saul lenticula.

Luke 24:47et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 13:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 13:25Acts 13Acts 13:27 →